Encontrados 1219 resultados para: Sin
Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino”. (Liber Iosue 24, 15)
Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. (Liber Iosue 24, 28)
Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: “Quid habes?”. (Liber Iudicum 1, 14)
Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam”. (Liber Iudicum 2, 3)
Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. (Liber Iudicum 3, 15)
Extenditque Aod manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius (Liber Iudicum 3, 21)
montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei Israel. (Liber Iudicum 5, 5)
Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super tapetia et ambulatis in via, loquimini. (Liber Iudicum 5, 10)
Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans. (Liber Iudicum 5, 26)
“Certo nunc dividunt inventa spolia, unam, duas feminas singulis viris; duas vestes diversorum colorum Sisarae in praedam; unam, duas texturas discolores collo meo in praedam”. (Liber Iudicum 5, 30)
et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos. (Liber Iudicum 6, 4)
Sin autem ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus. (Liber Iudicum 7, 10)