Encontrados 152 resultados para: Simeon tribu

  • Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius. (Liber I Paralipomenon 6, 61)

  • Filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon: Remmon et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis. (Liber I Paralipomenon 6, 62)

  • Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 63)

  • Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 65)

  • De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum. (Liber I Paralipomenon 12, 26)

  • Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. (Liber I Paralipomenon 23, 14)

  • Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. (Liber II Paralipomenon 15, 9)

  • sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique (Liber II Paralipomenon 34, 6)

  • Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon, (Liber Esdrae 10, 31)

  • Liber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii Aduel filii Gabael filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu Nephthali, (Liber Thobis 1, 1)

  • Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem terrae. (Liber Thobis 4, 12)

  • Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: “Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum”. Et dixit illi: “Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili”. (Liber Thobis 5, 9)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina