Encontrados 1491 resultados para: Sicut
Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est? (Liber Ecclesiasticus 43, 35)
Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)
Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium. (Liber Ecclesiasticus 47, 3)
Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est. (Liber Isaiae 1, 8)
Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis”. (Liber Isaiae 1, 26)
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)
Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius. (Liber Isaiae 5, 30)
et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea. (Liber Isaiae 6, 13)
Et nuntiaverunt domui David dicentes: “Requievit Syria super Ephraim”. Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)
Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia. (Liber Isaiae 9, 2)
Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian. (Liber Isaiae 9, 3)