Encontrados 2161 resultados para: Sic

  • Qui responderunt: “Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. (Liber Genesis 44, 7)

  • Quibus ille ait: “Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?”. (Liber Genesis 44, 15)

  • Respondit Ioseph: “Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum”. (Liber Genesis 44, 17)

  • Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! (Liber Genesis 44, 18)

  • Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)

  • Benedixitque eis in die illo dicens: “In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"”. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum. (Liber Genesis 49, 4)

  • Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel. (Liber Genesis 49, 16)

  • Dixitque ei pharao: “Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es”. (Liber Genesis 50, 6)

  • Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis; (Liber Genesis 50, 12)

  • Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)

  • Quae responderunt: “Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt”. (Liber Exodus 1, 19)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina