Encontrados 2161 resultados para: Sic

  • quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)

  • sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)

  • sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)

  • Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)

  • sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 11)

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)

  • nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 4)

  • Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)

  • De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 1)

  • non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 5)

  • ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina