Encontrados 341 resultados para: Septem
Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo. (Liber Iosue 18, 9)
Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. (Liber Iudicum 6, 1)
Nocte illa dixit Dominus ad eum: “Tolle taurum patris tui, alterum taurum scilicet annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et palum, qui iuxta aram est, succide; (Liber Iudicum 6, 25)
apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros. (Liber Iudicum 8, 14)
Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; (Liber Iudicum 12, 9)
Quibus locutus est Samson: “Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta tunicas et totidem vestes mutatorias; (Liber Iudicum 14, 12)
Septem igitur diebus convivii flebat apud eum; tandemque die septimo, cum ei molesta esset, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis, (Liber Iudicum 14, 17)
Cui respondit Samson: “Si septem nerviceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero, deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 7)
Attuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes, ut dixerat; quibus vinxit eum, (Liber Iudicum 16, 8)
Dixitque Dalila rursum ad eum: “Usquequo decipis me et falsum loqueris? Ostende quo vinciri debeas”. Cui respondit Samson: “Si septem crines nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris, deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 13)
Quae cum dormire eum fecisset et septem crines nexos capitis eius cum licio plexisset et paxillo fixisset, dixit ad eum: “Philisthim super te, Samson!”. Qui consurgens de somno extraxit paxillum cum navicula et licio. (Liber Iudicum 16, 14)
At illa dormire eum fecit super genua sua vocavitque tonsorem et fecit radere septem crines eius et coepit humiliare eum; statim enim ab eo fortitudo discessit. (Liber Iudicum 16, 19)