Encontrados 2345 resultados para: Sed
Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio. (Liber Proverbiorum 12, 27)
Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea conteret spiritum. (Liber Proverbiorum 15, 4)
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. (Liber Proverbiorum 16, 9)
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. (Liber Proverbiorum 16, 33)
Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur. (Liber Proverbiorum 17, 21)
Non delectatur stultus prudentia sed in revelatione cordis sui. (Liber Proverbiorum 18, 2)
Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater. (Liber Proverbiorum 18, 24)
Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. (Liber Proverbiorum 20, 8)
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. (Liber Proverbiorum 21, 9)
Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam, (Liber Proverbiorum 23, 1)
Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce. (Liber Proverbiorum 23, 4)