Encontrados 2345 resultados para: Sed
Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem et optimo operimento adornatus; isque cum impetu invectus Heliodoro priores calces impegit; qui autem supersedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)
Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per quendam eorum, qui a Simone probati essent, homicidia fierent, (Liber II Maccabaeorum 4, 3)
ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in commune et singulariter universae multitudinis prospiciens. (Liber II Maccabaeorum 4, 5)
Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium, (Liber II Maccabaeorum 4, 7)
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri iniquae in palaestra praebitionis post disci provocationem (Liber II Maccabaeorum 4, 14)
In leges enim divinas impie agere non est facile, sed haec tempus sequens declarabit. (Liber II Maccabaeorum 4, 17)
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari. (Liber II Maccabaeorum 4, 19)
Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam triremium. (Liber II Maccabaeorum 4, 20)
Talibus autem constitutis, contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi, regis concubinae, dono essent dati. (Liber II Maccabaeorum 4, 30)
Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex iis in dignitate constitutis Andronico. (Liber II Maccabaeorum 4, 31)
Ob quam causam non solum Iudaei, sed multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta. (Liber II Maccabaeorum 4, 35)
Sed regressum regem de Ciliciae locis interpellabant, qui erant per civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus conquerentibus, de eo quod sine ratione Onias interfectus esset. (Liber II Maccabaeorum 4, 36)