Encontrados 2345 resultados para: Sed
Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: “Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum”. (Liber Esdrae 4, 3)
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in his historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et civitas ipsa destructa est. (Liber Esdrae 4, 15)
Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones et seditiones concitabantur in ea; (Liber Esdrae 4, 19)
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos. (Liber Esdrae 5, 2)
Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis. (Liber Esdrae 5, 10)
Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quod est in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei. (Liber Esdrae 6, 5)
Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. (Liber Esdrae 6, 8)
Sed et, si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri, facite. (Liber Esdrae 7, 18)
Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab aerario regis. (Liber Esdrae 7, 20)
Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue praesides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos docete. (Liber Esdrae 7, 25)
Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens. (Liber Esdrae 9, 3)
Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum. (Liber Esdrae 9, 4)