Encontrados 2345 resultados para: Sed
sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum”. (Actus Apostolorum 4, 17)
Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)
Nonne manens tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo!”. (Actus Apostolorum 5, 4)
Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis, sed magnificabat eos populus; (Actus Apostolorum 5, 13)
Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli. (Actus Apostolorum 6, 15)
cui noluerunt oboedire patres nostri, sed reppulerunt et aversi sunt in cordibus suis in Aegyptum (Actus Apostolorum 7, 39)
Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)
nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. (Actus Apostolorum 8, 16)
et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam. (Actus Apostolorum 8, 28)
Qui ait: “Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi?”. Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum. (Actus Apostolorum 8, 31)
Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere”. (Actus Apostolorum 9, 6)
Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “Tabitha, surge!”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)