Encontrados 2345 resultados para: Sed
et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati”. (Prophetia Ezechielis 11, 12)
“Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe. (Prophetia Ezechielis 12, 18)
quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)
Et venerunt ad me viri seniorum Israel et sederunt coram me. (Prophetia Ezechielis 14, 1)
ut non erret ultra domus Israel a me neque polluatur in universis praevaricationibus suis, sed sit mihi in populum, et ego sim eis in Deum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 11)
tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. (Prophetia Ezechielis 14, 16)
et tres viri isti fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. (Prophetia Ezechielis 14, 18)
et Noe et Danel et Iob fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. (Prophetia Ezechielis 14, 20)
Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, miseratus tui, sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die, qua nata es. (Prophetia Ezechielis 16, 5)
Crescentem quasi germen agri dedi te, et crevisti et grandis effecta es et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit; sed eras nuda et confusione plena. (Prophetia Ezechielis 16, 7)
Sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti; quasi parum fuisset, sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 47)
Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. (Prophetia Ezechielis 16, 51)