Encontrados 2345 resultados para: Sed
Sed gaudebunt et exsultabunt usque in sempiternum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo Ierusalem exsultationem et populum eius gaudium. (Liber Isaiae 65, 18)
Et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto. (Liber Ieremiae 1, 3)
dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”. (Liber Ieremiae 2, 27)
et in fimbriis tuis inventus est sanguis animarum pauperum innocentium: non effringentes invenisti eos; sed in omnibus his (Liber Ieremiae 2, 34)
Leva oculos tuos ad colles et vide, ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi Arabs in solitudine; et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitia tua. (Liber Ieremiae 3, 2)
et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa; (Liber Ieremiae 3, 8)
Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 10)
Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum, sic contempsistis me, domus Israel”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 20)
Haec enim dicit Dominus: “Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)
Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis. (Liber Ieremiae 7, 23)
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante (Liber Ieremiae 7, 24)
et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum. (Liber Ieremiae 7, 26)