Encontrados 1085 resultados para: Secundum Venit

  • Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum”. (Liber Numeri 14, 19)

  • Secundum numerum victimarum quas offeretis, ita facietis singulis secundum numerum earum. (Liber Numeri 15, 12)

  • Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel. (Liber Numeri 21, 23)

  • venit Deus et ait ad eum: “Quid sibi volunt homines isti apud te?”. (Liber Numeri 22, 9)

  • Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: “Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias”. (Liber Numeri 22, 20)

  • ita dumtaxat, ut sors terram dividat. Secundum numerum tribuum patrum suorum hereditabunt. (Liber Numeri 26, 55)

  • iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas (Liber Numeri 35, 24)

  • Non facietis secundum omnia, quae nos hic facimus hodie, singuli, quod sibi rectum videtur; (Liber Deuteronomii 12, 8)

  • Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum omne desiderium animae tuae; (Liber Deuteronomii 12, 20)

  • sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dederit tibi. (Liber Deuteronomii 16, 17)

  • et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua, (Liber Deuteronomii 30, 2)

  • Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun; (Liber Deuteronomii 32, 44)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina