Encontrados 323 resultados para: Saul

  • Et ait Saul: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, nisi morte morieris, Ionathan”. (Liber I Samuelis 14, 44)

  • Dixitque populus ad Saul: “Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)

  • Recessitque Saul nec persecutus est Philisthim; porro Philisthim abierunt in loca sua. (Liber I Samuelis 14, 46)

  • At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat. (Liber I Samuelis 14, 47)

  • Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol. (Liber I Samuelis 14, 49)

  • Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul. (Liber I Samuelis 14, 50)

  • Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel. (Liber I Samuelis 14, 51)

  • Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium, sociabat eum sibi. (Liber I Samuelis 14, 52)

  • Et dixit Samuel ad Saul: “Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15, 1)

  • Convocavit itaque Saul populum et recensuit eos in Telem: ducenta milia peditum et decem milia virorum Iudae. (Liber I Samuelis 15, 4)

  • Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente (Liber I Samuelis 15, 5)

  • dixitque Saul Cinaeo: “Abite, recedite atque descendite ab Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto”. Et recessit Cinaeus de medio Amalec. (Liber I Samuelis 15, 6)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina