Encontrados 1303 resultados para: Sanctus Terra
Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra neque portabunt ultra opprobrium gentium; (Prophetia Ezechielis 34, 29)
Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam; (Prophetia Ezechielis 35, 14)
Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”. (Prophetia Ezechielis 36, 20)
Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Prophetia Ezechielis 36, 28)
et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, (Prophetia Ezechielis 36, 34)
dicent: “Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates desertae et destitutae atque destructae munitae inhabitantur”. (Prophetia Ezechielis 36, 35)
et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna. (Prophetia Ezechielis 37, 22)
“Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, in terra Magog, principem summum Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo (Prophetia Ezechielis 38, 2)
Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, et scient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel. (Prophetia Ezechielis 39, 7)
Et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat. (Prophetia Ezechielis 39, 26)
strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras — et fenestrae poterant claudi — usque ad superiora ostii; (Prophetia Ezechielis 41, 16)
De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi (Prophetia Ezechielis 41, 20)