Mosaico decorativo

Encontrados 1303 resultados para: Sanctus Terra

  • In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. (Liber Isaiae 9, 18)

  • Et erit Lumen Israel ignis, et Sanctus eius flamma; et succendetur et devorabit spinas eius et vepres in die una. (Liber Isaiae 10, 17)

  • Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)

  • Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti. (Liber Isaiae 11, 16)

  • Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra. (Liber Isaiae 12, 5)

  • Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel”. (Liber Isaiae 12, 6)

  • veniunt de terra procul a termino caeli, Dominus et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. (Liber Isaiae 13, 5)

  • Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius. (Liber Isaiae 13, 13)

  • Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt. (Liber Isaiae 14, 7)

  • Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. (Liber Isaiae 14, 25)

  • Habitent apud te profugi Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris; finitus est enim exactor, consummata est devastatio, defecit calcator a terra. (Liber Isaiae 16, 4)

  • Omnes habitatores orbis et in terra commorantes, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et, cum clanguerit tuba, audietis. (Liber Isaiae 18, 3)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina