Encontrados 1303 resultados para: Sanctus Terra
Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra. (Liber Psalmorum 99, 1)
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. (Liber Psalmorum 99, 5)
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 99, 9)
Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite in conspectu eius in exsultatione. (Liber Psalmorum 100, 2)
Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum; (Liber Psalmorum 103, 11)
Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra (Liber Psalmorum 104, 14)
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti, impleta est terra creatura tua. (Liber Psalmorum 104, 24)
Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 104, 35)
Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. (Liber Psalmorum 105, 7)
Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham. (Liber Psalmorum 105, 23)
Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. (Liber Psalmorum 105, 27)
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. (Liber Psalmorum 105, 30)