Encontrados 1303 resultados para: Sanctus Terra
Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem. (Liber II Paralipomenon 13, 23)
Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)
Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini. (Liber II Paralipomenon 15, 8)
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius. (Liber II Paralipomenon 17, 2)
sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum”. (Liber II Paralipomenon 19, 3)
Iosaphat ergo inclinavit se super faciem suam in terra, et omnis Iuda et habitatores Ierusalem ceciderunt coram Domino et adoraverunt eum. (Liber II Paralipomenon 20, 18)
Et hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque, qui venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda. (Liber II Paralipomenon 30, 25)
Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere, quae praecepi eis, cunctamque legem et praecepta atque iudicia, per manum Moysi”. (Liber II Paralipomenon 33, 8)
dissipavit altaria et palos et sculptilia contrivit in frusta; cunctaque thymiamateria demolitus est de universa terra Israel et reversus est Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 34, 7)
ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae: donec terra acciperet sabbata sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum, usque dum complerentur septuaginta anni. (Liber II Paralipomenon 36, 21)
quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: “Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua. (Liber Esdrae 9, 11)
Audi, Deus noster, quia facti sumus irrisio! Converte contumeliam eorum super caput eorum et da eos in irrisionem in terra captivitatis! (Liber Nehemiae 3, 36)