Mosaico decorativo

Encontrados 1303 resultados para: Sanctus Terra

  • “Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam. (Liber Deuteronomii 32, 49)

  • De Ioseph quoque ait: “Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente, (Liber Deuteronomii 33, 13)

  • Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem. (Liber Deuteronomii 33, 28)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam”. (Liber Deuteronomii 34, 4)

  • Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino. (Liber Deuteronomii 34, 5)

  • Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 34, 6)

  • in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, (Liber Deuteronomii 34, 11)

  • A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester. (Liber Iosue 1, 4)

  • Uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem transibitis armati ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis eos, (Liber Iosue 1, 14)

  • Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. (Liber Iosue 2, 11)

  • Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est”. Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Iosue 5, 16)

  • Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni terra vulgatum est. (Liber Iosue 6, 27)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina