Mosaico decorativo

Encontrados 397 resultados para: Sancti Spiritus

  • ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, (Evangelium secundum Lucam 1, 72)

  • Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi”. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)

  • Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. (Evangelium secundum Lucam 4, 14)

  • “Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, (Evangelium secundum Lucam 4, 18)

  • Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare. (Evangelium secundum Lucam 8, 55)

  • et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum; (Evangelium secundum Lucam 9, 39)

  • Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis”. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)

  • Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. (Evangelium secundum Lucam 11, 24)

  • Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus”. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)

  • Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere”. (Evangelium secundum Lucam 12, 12)

  • Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere”. (Evangelium secundum Lucam 24, 39)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina