Encontrados 32 resultados para: Samariam

  • Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam. (Liber I Regum 20, 1)

  • Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam. (Liber I Regum 20, 43)

  • Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria. (Liber I Regum 22, 37)

  • Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam. (Liber II Regum 2, 25)

  • Dixit autem ad eos Eliseus: “Non est haec via, nec ista est civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis”. Duxit ergo eos in Samariam. (Liber II Regum 6, 19)

  • Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam. (Liber II Regum 6, 24)

  • Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios filiorum Achab dicens: (Liber II Regum 10, 1)

  • Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, (Liber II Regum 10, 12)

  • duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10, 17)

  • Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam. (Liber II Regum 14, 14)

  • Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 14)

  • Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis. (Liber II Regum 17, 5)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina