Encontrados 28 resultados para: Sabbato

  • et praecepit illis dicens: “Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis; (Liber II Regum 11, 5)

  • Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem. (Liber II Regum 11, 7)

  • Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. (Liber II Regum 11, 9)

  • Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. (Liber II Paralipomenon 23, 8)

  • Et si populi terrae importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et dimittemus annum septimum et omnem exactionem. (Liber Nehemiae 10, 32)

  • In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant cibaria. (Liber Nehemiae 13, 15)

  • Et contestatus sum eos et dixi eis: “Quare manetis ex adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos”. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. (Liber Nehemiae 13, 21)

  • Si averteris a sabbato pedem tuum, facere negotia tua in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicias et diem Domino sacrum gloriosum; et glorificaveris eum relinquens vias tuas et negotia tua et sermones tuos, (Liber Isaiae 58, 13)

  • Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)

  • Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)

  • Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 20)

  • Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina