Encontrados 1461 resultados para: Rex
Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. (Liber Psalmorum 3, 6)
Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus. (Liber Psalmorum 5, 3)
Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius. (Liber Psalmorum 10, 16)
Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. (Liber Psalmorum 20, 9)
Domine, in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer. (Liber Psalmorum 21, 2)
Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur. (Liber Psalmorum 21, 8)
Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. (Liber Psalmorum 24, 7)
Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio. (Liber Psalmorum 24, 8)
Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. (Liber Psalmorum 24, 9)
Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. (Liber Psalmorum 24, 10)
Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant. (Liber Psalmorum 27, 12)
Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in aeternum. (Liber Psalmorum 29, 10)