Encontrados 1461 resultados para: Rex
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos. (Liber Esdrae 5, 2)
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: “Nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat. (Liber Esdrae 5, 11)
Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei haec aedificaretur. (Liber Esdrae 5, 13)
Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit, (Liber Esdrae 5, 14)
Tunc Darius rex praecepit, et recensuerunt in tabulis aerarii, quod est in Babylone, (Liber Esdrae 6, 1)
“Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est in Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta, (Liber Esdrae 6, 3)
Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. (Liber Esdrae 6, 13)
ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset super eum, dedit ei rex omnem petitionem eius. (Liber Esdrae 7, 6)
Hoc est autem exemplar epistulae, quam dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti, scribae erudito in mandatis Domini et praeceptis eius in Israel. (Liber Esdrae 7, 11)
“Artaxerxes rex regum Esdrae sacerdoti, scribae legis Dei caeli, salutem. (Liber Esdrae 7, 12)
et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. (Liber Esdrae 7, 15)
Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)