Encontrados 23 resultados para: Repleta

  • et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)

  • Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. (Liber Isaiae 6, 4)

  • Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)

  • quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum iniustitia. (Liber Ieremiae 23, 10)

  • quoniam non est viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. (Liber Ieremiae 51, 5)

  • Et dixit ad me: “Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”; (Prophetia Ezechielis 9, 9)

  • Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. (Prophetia Ezechielis 10, 4)

  • Naves Tharsis, principes tui in negotiatione tua; et repleta es et glorificata nimis in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 25)

  • In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti. Et eieci te de monte Dei, et perdidit te cherub protegens de medio lapidum ignitorum. (Prophetia Ezechielis 28, 16)

  • Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria Domini domus. (Prophetia Ezechielis 43, 5)

  • Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth (Evangelium secundum Lucam 1, 41)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina