Mosaico decorativo

Encontrados 42 resultados para: Remissionem Donum

  • Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam. (Liber Leviticus 25, 10)

  • Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. (Liber Numeri 18, 6)

  • Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia, quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt, administrabitis. Ministerium do vobis sacerdotium in donum; si quis externus accesserit, occidetur”. (Liber Numeri 18, 7)

  • Et iussit convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis, convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem. (Liber Esther 2, 18)

  • Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum. (Liber Psalmorum 68, 19)

  • Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis. (Liber I Maccabaeorum 10, 39)

  • Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae. (Liber I Maccabaeorum 13, 34)

  • Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum: (Liber II Maccabaeorum 12, 45)

  • Donum hominis dilatat viam eius et ante principes deducit eum. (Liber Proverbiorum 18, 16)

  • Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. (Liber Proverbiorum 21, 14)

  • Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)

  • Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina