Encontrados 2589 resultados para: Regnum Israel
Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco suo, de regione in occidente Gabaa. (Liber Iudicum 20, 33)
Venerunt ergo adversus Gabaa decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. (Liber Iudicum 20, 34)
Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. (Liber Iudicum 20, 35)
Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant in insidiis, quas iuxta urbem posuerant. (Liber Iudicum 20, 36)
Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut ignem accenderent et, ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. (Liber Iudicum 20, 38)
Verterant ergo terga filii Israel in ipso certamine positi, et filii Beniamin putantes quod percussissent eos sicut in priore pugna, coeperant de exercitu eorum caedere triginta fere viros. (Liber Iudicum 20, 39)
cumque vir Israel versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se apprehensum a malo. (Liber Iudicum 20, 41)
Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit. (Liber Iudicum 20, 48)
Iuraverunt autem filii Israel in Maspha et dixerunt: “Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem”. (Liber Iudicum 21, 1)
“Quare, Domine, Deus Israel, factum est hoc in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur de Israel?”. (Liber Iudicum 21, 3)
et dixerunt: “Quis non ascendit in congregationem ad Dominum de universis tribubus Israel?”. Grandi enim se iuramento constrinxerant interfici eos, qui non ascendissent ad Dominum in Maspha. (Liber Iudicum 21, 5)
Ductique paenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere: “Ablata est hodie una tribus de Israel. (Liber Iudicum 21, 6)