Encontrados 2589 resultados para: Regnum Israel
Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 5)
Et dixit Dominus: “Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas eiciam eos”. (Prophetia Ezechielis 4, 13)
et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel: (Prophetia Ezechielis 5, 4)
“Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et prophetabis ad eos (Prophetia Ezechielis 6, 2)
et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra; (Prophetia Ezechielis 6, 3)
Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras; (Prophetia Ezechielis 6, 5)
Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt! (Prophetia Ezechielis 6, 11)
“Et tu, fili hominis, loquere. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, finis super quattuor plagas terrae; (Prophetia Ezechielis 7, 2)
Et ecce ibi gloria Dei Israel secundum visionem, quam videram in campo; (Prophetia Ezechielis 8, 4)
Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”. (Prophetia Ezechielis 8, 6)
Et ingressus vidi: et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum; (Prophetia Ezechielis 8, 10)
et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat turibulum in manu sua, et vapor nebulae de ture consurgebat. (Prophetia Ezechielis 8, 11)