Encontrados 622 resultados para: Regis
Atque hac ipsa die dicent omnes principum coniuges Persarum atque Medorum quem audierint sermonem reginae principibus regis; unde despectio et indignatio. (Liber Esther 1, 18)
His ita gestis, postquam regis Asueri deferbuerat indignatio, recordatus est Vasthi, et quae fecisset vel quae passa esset. (Liber Esther 2, 1)
Dixeruntque pueri regis ac ministri eius: “Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae, (Liber Esther 2, 2)
Et, quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi”. Placuit sermo regi; et ita, ut suggesserant, iussit fieri. (Liber Esther 2, 4)
Et factum est, cum percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Egeo traderentur, Esther quoque in domum regis in manus Egei custodis feminarum tradita est. (Liber Esther 2, 8)
Quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius; et acceleravit mundum muliebrem et tradidit ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedisequas eius transtulit in optimam partem domus feminarum. (Liber Esther 2, 9)
ingredientesque ad regem, quidquid postulassent, accipiebant, ut portarent secum de triclinio feminarum ad regis cubiculum. (Liber Esther 2, 13)
Ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius. (Liber Esther 2, 16)
Mardochaeus autem manebat ad regis ianuam, (Liber Esther 2, 19)
Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares, duo eunuchi regis, qui ianitores erant volueruntque in regem mittere manus. (Liber Esther 2, 21)
Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua et adorabant Aman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus Mardochaeus non flectebat genu neque adorabat eum. (Liber Esther 3, 2)
Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: “Cur non observas mandatum regis?”. (Liber Esther 3, 3)