Encontrados 213 resultados para: Regi

  • Responderuntque Chaldaei regi Aramaice: “Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus”. (Prophetia Danielis 2, 4)

  • Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi; (Prophetia Danielis 2, 16)

  • Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: “Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo”. (Prophetia Danielis 2, 24)

  • Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: “Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet”. (Prophetia Danielis 2, 25)

  • Et respondens Daniel coram rege ait: “Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi; (Prophetia Danielis 2, 27)

  • Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. (Prophetia Danielis 2, 30)

  • Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius”. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • dixeruntque Nabuchodonosor regi: “Rex, in aeternum vive! (Prophetia Danielis 3, 9)

  • Respondentes Sedrac, Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor: “Non oportet nos de hac re respondere tibi: (Prophetia Danielis 3, 16)

  • et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram. (Prophetia Danielis 3, 32)

  • (24) Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens ait optimatibus suis: “Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos?”. Qui respondentes dixerunt regi: “Vere, rex”. (Prophetia Danielis 3, 91)

  • Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi; (Prophetia Danielis 5, 8)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina