Encontrados 487 resultados para: Regem
Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis. (Liber II Regum 8, 3)
Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: “Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 5)
Dixitque Hazael: “Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam?”. Et ait Eliseus: “Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore”. (Liber II Regum 8, 13)
In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. (Liber II Regum 8, 20)
Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram. (Liber II Regum 8, 28)
Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat. (Liber II Regum 8, 29)
Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes”. (Liber II Regum 9, 3)
Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel. (Liber II Regum 9, 6)
At illi responderunt: “Mendacium! Narra nobis!”. Qui ait eis: “Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel””. (Liber II Regum 9, 12)
Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae (Liber II Regum 9, 14)
et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel”. (Liber II Regum 9, 15)
Miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Iehu dicentes: “Servi tui sumus: quaecumque iusseris, faciemus nec constituemus regem; quodcumque tibi placet, fac”. (Liber II Regum 10, 5)