Mosaico decorativo

Encontrados 20258 resultados para: Re

  • Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto; descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere et non consumamur inopia”. (Liber Genesis 42, 2)

  • Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, (Liber Genesis 42, 3)

  • Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: “Ne forte in itinere quidquam patiatur mali”. (Liber Genesis 42, 4)

  • Et ingressi sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 5)

  • Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, (Liber Genesis 42, 6)

  • et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: “Unde venistis?”. Qui responderunt: “De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria”. (Liber Genesis 42, 7)

  • Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis. (Liber Genesis 42, 8)

  • Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: “Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis!”. (Liber Genesis 42, 9)

  • Qui dixerunt: “Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)

  • Quibus ille respondit: “Aliter est; immunita terrae huius considerare venistis!”. (Liber Genesis 42, 12)

  • At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”. (Liber Genesis 42, 13)

  • “Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis! (Liber Genesis 42, 14)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina