Encontrados 20258 resultados para: Re
Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei (Liber Genesis 29, 10)
et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; (Liber Genesis 29, 11)
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo. (Liber Genesis 29, 12)
respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)
Quam diligens Iacob ait: “Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis”. (Liber Genesis 29, 18)
Respondit Laban: “Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me”. (Liber Genesis 29, 19)
Dixitque ad Laban: “Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam”. (Liber Genesis 29, 21)
Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. (Liber Genesis 29, 23)
Et dixit ad socerum suum: “Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?”. (Liber Genesis 29, 25)
Respondit Laban: “Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias. (Liber Genesis 29, 26)
Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis”. (Liber Genesis 29, 27)
Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, (Liber Genesis 29, 28)