Encontrados 20258 resultados para: Re
Responderuntque frater eius et mater: “Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur”. (Liber Genesis 24, 55)
“Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 56)
Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: “Vis ire cum homine isto?”. Quae ait: “Vadam”. (Liber Genesis 24, 58)
Dimiserunt ergo Rebeccam sororem eorum et nutricem illius servumque Abraham et comites eius, (Liber Genesis 24, 59)
imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: “Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum!”. (Liber Genesis 24, 60)
Igitur surrexit Rebecca et puellae illius et, ascensis camelis, secutae sunt virum; sumpsitque servus Rebeccam et abiit. (Liber Genesis 24, 61)
Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb. (Liber Genesis 24, 62)
Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes. (Liber Genesis 24, 63)
Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo (Liber Genesis 24, 64)
qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris suae. (Liber Genesis 24, 67)
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam, (Liber Genesis 25, 1)
filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)