Encontrados 20258 resultados para: Re
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. (Liber Genesis 14, 17)
At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi (Liber Genesis 14, 18)
benedixit ei et ait: “Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram (Liber Genesis 14, 19)
Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”. (Liber Genesis 14, 21)
Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, (Liber Genesis 14, 22)
exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas”. (Liber Genesis 14, 24)
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”. (Liber Genesis 15, 1)
Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer”. (Liber Genesis 15, 2)
Addiditque Abram: “En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit”. (Liber Genesis 15, 3)
Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15, 4)
Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam. (Liber Genesis 15, 6)
Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”. (Liber Genesis 15, 7)