Mosaico decorativo

Encontrados 20258 resultados para: Re

  • Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam. (Epistula I Ioannis 2, 25)

  • Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. (Epistula I Ioannis 3, 5)

  • Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. (Epistula I Ioannis 3, 9)

  • In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum. (Epistula I Ioannis 3, 10)

  • Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta. (Epistula I Ioannis 3, 12)

  • Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. (Epistula I Ioannis 3, 13)

  • Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte. (Epistula I Ioannis 3, 14)

  • Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3, 15)

  • In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. (Epistula I Ioannis 3, 16)

  • Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? (Epistula I Ioannis 3, 17)

  • Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate. (Epistula I Ioannis 3, 18)

  • quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia. (Epistula I Ioannis 3, 20)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina