Encontrados 20258 resultados para: Re
Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; (Epistula ad Hebraeos 9, 24)
Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est. (Epistula ad Hebraeos 9, 26)
sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)
Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. (Epistula ad Hebraeos 10, 1)
Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati? (Epistula ad Hebraeos 10, 2)
Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 4)
Ideo ingrediens mundum dicit: “Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; (Epistula ad Hebraeos 10, 5)
Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 11)
et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius”. (Epistula ad Hebraeos 10, 17)
Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato. (Epistula ad Hebraeos 10, 18)
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu, (Epistula ad Hebraeos 10, 19)
teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit; (Epistula ad Hebraeos 10, 23)