Encontrados 20258 resultados para: Re
repleti fructu iustitiae, qui est per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei. (Epistula ad Philippenses 1, 11)
Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii, (Epistula ad Philippenses 1, 12)
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus; (Epistula ad Philippenses 1, 13)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)
illi autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. (Epistula ad Philippenses 1, 17)
secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)
Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. (Epistula ad Philippenses 1, 21)
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. (Epistula ad Philippenses 1, 22)
permanere autem in carne, magis necessarium est propter vos. (Epistula ad Philippenses 1, 24)
quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini (Epistula ad Philippenses 1, 29)
nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; (Epistula ad Philippenses 2, 3)
ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, (Epistula ad Philippenses 2, 10)