Encontrados 20258 resultados para: Re
et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso. (Epistula ad Ephesios 2, 16)
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. (Epistula ad Ephesios 2, 18)
in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, (Epistula ad Ephesios 2, 21)
Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus — (Epistula ad Ephesios 3, 1)
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)
prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 4)
quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)
esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium, (Epistula ad Ephesios 3, 6)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, (Epistula ad Ephesios 3, 9)
Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem, (Epistula ad Ephesios 3, 14)
ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)