Encontrados 5490 resultados para: Rat
quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae. (Epistula ad Hebraeos 11, 38)
providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi; (Epistula ad Hebraeos 12, 15)
et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “Exterritus sum et tremebundus”. (Epistula ad Hebraeos 12, 21)
Hoc autem “adhuc semel” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu; (Epistula ad Hebraeos 12, 28)
Caritas fraternitatis maneat. (Epistula ad Hebraeos 13, 1)
Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. (Epistula ad Hebraeos 13, 9)
Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari. (Epistula ad Hebraeos 13, 18)
Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos. (Epistula ad Hebraeos 13, 23)
Gratia cum omnibus vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 25)