Encontrados 5490 resultados para: Rat
Quare dies diem superat, si omnis lux anni a sole? (Liber Ecclesiasticus 33, 7)
A Domini scientia separati sunt, (Liber Ecclesiasticus 33, 8)
Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua; et non dederis alii possessionem tuam, ne forte paeniteat te et depreceris pro illis. (Liber Ecclesiasticus 33, 20)
Iugum et lorum curvant collum, et servum inclinant operationes assiduae. (Liber Ecclesiasticus 33, 27)
Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet: (Liber Ecclesiasticus 33, 28)
In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)
aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum. (Liber Ecclesiasticus 34, 13)
Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se? (Liber Ecclesiasticus 34, 31)
Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis. (Liber Ecclesiasticus 35, 4)
Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. (Liber Ecclesiasticus 35, 20)
Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium. (Liber Ecclesiasticus 35, 21)