Encontrados 5490 resultados para: Rat
Et ait Iudas: “Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra; (Liber I Maccabaeorum 3, 58)
Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere exercitum regis, qui erat in Emmaus, (Liber I Maccabaeorum 4, 3)
Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum in campo paratum ad proelium (Liber I Maccabaeorum 4, 21)
quibus ille auditis, consternatus est et animo deficiebat, quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualia mandaverat ei rex, evenerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 27)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)
Dixit autem Iudas et fratres eius: “Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare”. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)
Et cogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo facerent. (Liber I Maccabaeorum 4, 44)
Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: “Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, (Liber I Maccabaeorum 5, 10)
et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros”. (Liber I Maccabaeorum 5, 13)
Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis. (Liber I Maccabaeorum 5, 16)