Encontrados 5490 resultados para: Rat
Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. (Liber Iob 28, 18)
Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo, (Liber Iob 29, 4)
quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei, (Liber Iob 29, 5)
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum. (Liber Iob 30, 2)
et mandebant herbas et arborum frutices, et radix iuniperorum erat cibus eorum. (Liber Iob 30, 4)
Nocte os meum perforatur doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt. (Liber Iob 30, 17)
An non flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi? (Liber Iob 30, 25)
Frater fui draconum et socius struthionum. (Liber Iob 30, 29)
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. (Liber Iob 30, 30)
Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat? (Liber Iob 31, 4)
Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus? (Liber Iob 31, 15)
si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, (Liber Iob 31, 29)