Mosaico decorativo

Encontrados 5490 resultados para: Rat

  • de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti; (Liber I Paralipomenon 15, 8)

  • de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta; (Liber I Paralipomenon 15, 9)

  • de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim. (Liber I Paralipomenon 15, 10)

  • et dixit ad eos: “Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat”. (Liber I Paralipomenon 15, 13)

  • et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus. (Liber I Paralipomenon 15, 15)

  • Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae. (Liber I Paralipomenon 15, 16)

  • Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae (Liber I Paralipomenon 15, 17)

  • et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores. (Liber I Paralipomenon 15, 18)

  • Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens. (Liber I Paralipomenon 15, 22)

  • Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo — (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. (Liber I Paralipomenon 16, 1)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina