Encontrados 100 resultados para: Quidquid

  • Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent. (Liber Numeri 30, 10)

  • Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit. (Liber Numeri 30, 15)

  • ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt: (Liber Numeri 31, 9)

  • omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. (Liber Numeri 31, 23)

  • et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam”. (Liber Numeri 33, 56)

  • in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino. (Liber Deuteronomii 12, 11)

  • Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius. (Liber Deuteronomii 13, 17)

  • Ne comedatis quidquid abominabile est. (Liber Deuteronomii 14, 3)

  • Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua (Liber Deuteronomii 14, 26)

  • De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium. (Liber Deuteronomii 15, 19)

  • Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. (Liber Deuteronomii 19, 15)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina