Encontrados 765 resultados para: Quid
et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum. (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. (Evangelium secundum Lucam 20, 13)
Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? (Evangelium secundum Lucam 20, 15)
Ille autem aspiciens eos ait: “Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”? (Evangelium secundum Lucam 20, 17)
et ait illis: “Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem”. (Evangelium secundum Lucam 22, 46)
Et ait Petrus: “Homo, nescio quid dicis!”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. (Evangelium secundum Lucam 22, 60)
At illi dixerunt: “Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius!”. (Evangelium secundum Lucam 22, 71)
Ille autem tertio dixit ad illos: “Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam”. (Evangelium secundum Lucam 23, 22)
quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?”. (Evangelium secundum Lucam 23, 31)
Iesus autem dicebat: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes. (Evangelium secundum Lucam 23, 34)
Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “Quid quaeritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)
Et dixit eis: “Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? (Evangelium secundum Lucam 24, 38)