Encontrados 765 resultados para: Quid
Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini? (Prophetia Osee 9, 5)
“Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”. (Prophetia Osee 9, 14)
Profecto nunc dicent: “Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis?”. (Prophetia Osee 10, 3)
Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur”. (Prophetia Osee 14, 9)
Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)
Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon et omnes termini Philisthaeae? Numquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam ultionem vestram super caput vestrum. (Prophetia Ioel 4, 4)
Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit? (Prophetia Amos 3, 5)
Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux. (Prophetia Amos 5, 18)
Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Trullam caementarii”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 7, 8)
Et dixit: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Canistrum pomorum”. Et dixit Dominus ad me: “Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 8, 2)
Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: “Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus”. (Prophetia Ionae 1, 6)
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: “Quid hoc fecisti?”. Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)