Encontrados 98 resultados para: Quicumque
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 4)
Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 9)
Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)
et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)
Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 18)
Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis”. (Evangelium secundum Marcum 6, 11)
“Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit”. (Evangelium secundum Marcum 9, 37)
Et dicit illis: “Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; (Evangelium secundum Marcum 10, 11)
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; (Evangelium secundum Marcum 10, 43)
et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; (Evangelium secundum Marcum 10, 44)
Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)