Encontrados 2304 resultados para: Quia
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, (Liber Proverbiorum 6, 23)
Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae (Liber Proverbiorum 6, 34)
Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae. (Liber Proverbiorum 14, 7)
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. (Liber Proverbiorum 16, 26)
Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. (Liber Proverbiorum 20, 16)
Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium. (Liber Proverbiorum 21, 7)
Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere. (Liber Proverbiorum 21, 27)
quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis. (Liber Proverbiorum 22, 18)
Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, (Liber Proverbiorum 22, 22)
quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores. (Liber Proverbiorum 22, 23)
Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii. (Liber Proverbiorum 23, 3)
Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. (Liber Proverbiorum 23, 5)