Mosaico decorativo

Encontrados 12053 resultados para: Qui

  • non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem. (Epistula ad Hebraeos 10, 25)

  • Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)

  • Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; (Epistula ad Hebraeos 10, 28)

  • quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)

  • Scimus enim eum, qui dixit: “Mihi vindicta, ego retribuam”; et iterum: “Iudicabit Dominus populum suum”. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)

  • Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, (Epistula ad Hebraeos 10, 32)

  • in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti; (Epistula ad Hebraeos 10, 33)

  • Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit. (Epistula ad Hebraeos 10, 37)

  • Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. (Epistula ad Hebraeos 10, 39)

  • Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. (Epistula ad Hebraeos 11, 4)

  • Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina